Príloha pamätnejších listín


Príloha pamätnejších listín.

1. Pápež Ján VIII. Svatoplukovi r. 879.

Twentaro 1.) de Morava.

Scire volumus, quia nos, qui per Dei gratiam, Beati Petri Apostolorum principis vicem tenemus, pio amore vos, quasi charissimos filios, amplectimur, et paterna dilectione amanus; nostrisque assiduis precibus vos omnes Jesu Christo Domino commendamus: orantes semper pro vobis, ut Deus omnipotens, qui corda vestra illuminavit, et ad viam veritatis perduxit, in bonis operibus confirmet, et usque ad finem in recta fide, bonaque actione decoratos vos atque incolumes dignetur perducere. Quod autem, sicut Joanne presbitero vestro, quem nobis misistis, referente didicimus, in recta fide dubitetis: monemus dilectionem vestram, ut sic teneatis, sic credatis, sicut sancta Romana Ecclesia ab ipso Apostolorum principe didicit, tenuit, et usque ad finem seculorum tenebit; atque per totum mundum quotidie sanctae fidei verba, rectaeque praedicationis semina mittit; et sicut Antecessores nostros, sanctos videlicet Apostolicae Sedis Praesules, Parentes vestros, ab initio docuisse cognoscitis. Si autem aliquis vobis, vel Episcopus vester, vel quilibet Sacerdos, aliter annunciare aut praedicare praesumserit; zelo accensi omnes uno animo unaque voluntate doctrinam falsam abiicite, stantes et tenentes traditionem sedis Apostolicae. Quia vero audivimus, quia Methodius, vester Archi-Episcopus, ab antecessore nostro Hadriano scilicet Papa ordinatus, vobis directus, aliter doceat, quam coram sede Apostolica se credere et verbis et litteris est professus, valde miramur; tamen propter hoc direximus illi, ut absque omni occasione ad nos venire procuret: quatenus ex ore ejus audiamus, utrum sic teneat ac credat, sicut promisit, aut non. Data XVIII. kalendas Iulias. Indictione XII.

_________________
1.) Vo vatikánskych regestach Zuuentapu. Boček Dipl. Mor. I. 40.

{:Fejér Cod. Dipl. T. I. p. 211. – Status Eccl. Panno. L. VI. c. 7. p. 421. – Collec. Concil. Hardu. T. VI. P. 1. col. 60:}

2. Tentýž pápež Methodovi r. 879.

Reverendissimo Methodio Archiepiscopo Pannoniensis Ecclesiae.

Praedicationis tuae doctrinis populum Domini tibi quasi spirituali pastori commissum, saluare instruereque dum debeas, audiuimus, quod non ea, quae Sancta Romana Ecclesia ab ipso Apostolorum Principe dedicit, et quotidie praedicat, in docendo doceas, et ipsum populum in errorem mittas. Unde his Apostolatus nostri litteris tibi iubemus, ut omni occasione postposita ad nos de praesenti venire procures, ut ex ore tuo audiamus et cognoscamus, utrum sic teneas ac praedices, sicut verbis ac litteris te Sanctae Romanae Ecclesiae credere promisisti, aut non; ut veraciter cognoscamus doctrinam tuam. Audimus etiam, quod Missam cantes in barbara, hoc est in sclauonica lingua: unde iam literis nostris, per Paulum episcopum Anconitanum tibi directis, prohibuimus, ne in ea lingua sacra Missarum solennia celebrares, sed vel in latina, vel graeca lingua; sicut Ecclesia toto terrarum orbe diffusa et in omnibus gentibus dilatata cantat. Praedicare vero, aut sermonem in populo facere, tibi licet: quoniam Psalmista omnes admonet, Dominum gentes laudare; et Apostolus: omnis, inquit, lingua confiteatur, quod Dominus Iesus in gloria est Dei Patris.

{:Fejér ibidem p. 212. – Sam. Timon Imago ant. Hung. P. I. p. 143. – Steph. Salagi Stat. Eccl. Pannon. L. IV. c. 7. p. 423. – Collec. Conc. Hardu. T. VI. P. 1. col. 60:}

3. Tentýž pápež Svatoplukovi r. 880.

Dilecto filio Sfentopulcro, glorioso comiti. Industriae tuae notum esse volumus, quoniam confratre nostro Methodio, reuerendissimo Archiepiscopo sanctae Ecclesiae Morauensis, una cum Semisisno fideli tuo, ad limina sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, nostramque Pontificalem praesentiam veniente, atque sermone lucifico referente, didicimus tuae deutionis sinceritatem, et totius populi tui desiderium, quod circa sedem Apostolicam et nostram Paternitatem habetis. Nam diuina gratia inspirante, contemtis alii saeculi Principibus, Beatum Petrum, apostolici ordinis principem, Vicariumque illius habere patronum, et in omnibus adiutorem, ac defensorem pariter cum nobilibus viris fidelibus tuis, et cum omni populo terrae tuae, amore fidelissimo elegisti; et usque ad finem sub ipsius, ac Vicarii ejus defensione colla submittens, pio affectu cupis, auxiliante Domino, utpote filius deutissimus, permanere. Pro qua scilicet tanta fide, ac deutione tua, et populi tui, Apostolatus nostri ulnis extensis, te quasi unicum filium amore ingenti amplectimur; et cum omnibus fidelibus tuis Paternitatis nostrae gremio, vitaeque pabulo clementer nutrire optamus, atque nostris assiduis precibus omnipotenti te Domino commendare studemus: quatonus Sanctorum Apostolorum suffragantibus meritis, et in hoc saeculo adversa omnia superare, et in coelesti postmodum regione cum Christo, nostro Deo, valeas triumphare. Igitur hunc Methodium, venerabilem Archiepiscopum vestrum, interrogauimus, coram positis fratribus nostris Episcopis, si orthodoxae fidei symbolum ita crederet, et inter sacra missarum solennia caneret, sicuti Sanctam Romanam ecclesiam tenere, et in sanctis universalibus synodis, a sanctis Patribus secundum euangelicam Christi Dei nostri auctoritatem, promulgatum atque traditum constat. Itle autem professus est, se iuxta euangelicam et apostolicam doctrinam, sicuti sancta Romana Ecclesia docet, et a Patribus traditum est, tenere et psallere. Nos autem illum in omnibus ecclesiasticis doctrinis, et utilitatibus orthodoxum, et proficuum esse reperientes, vobis iterum ad regendam commissam sibi Dei ecclesiam remisimus; quem veluti Pastorem proprium ut digno honore ac reverentia, lactaquo mente recipiatis, iubemus: quia nostrae Apostolicae auctoritatis praecepto Archi-Episcopatis ei priuilegium confirmauimus; et in perpetuum, Deo inuante, firmum manere statuimus; sicut antecessorum nostrorum auctoritate, omnia Ecclesiarum Dei iura, et priuilegia statuta et confirmata consistunt, ita sanc, ut iuxta canonicam traditionem, omnium negotiorum ecclesiasticorum curam habeat ipse, et ea, velut Deo contemplante, dispenset. Nam populus Dei illi commissis est, et pro animabus eorum hic redditurus erit rationem. Ipsum quoque presbiterum, nomine Vichinum, quem nobis direxisti, electum Episcopum consecrauimus sanctae Ecclesiae Nitriensis; quem suo Arch-Episcopo in omnibus obedientem, sicuti sancti canones docent, esse iubemus; et volumus, ut pariter cum ipsius Archi-Episcopi consensu, et prouidentia alterum nobis apto tempore utilem presbiterum aut diaconum dirigas; quem similiter in alia Ecclesia, in qua Episcopalem cathedram noueris esse necessariam, ordinemus Episcopum: ut cum his duobus a nobis ordinatis Episcopis praefatus Archiepiscopus vester iuxta Decretum Apostolicum, per alia loca, in quibus Episcopi honorifice debent et possunt existere, postmodum valeat ordinare. Presbiteros vero ac diaconos seucuius cunque ordinis clericos, sine Sclauos, sine cuiuslibet gentis, qui intra prouinciae tuae fines consistunt, praecipimus esse subiectos et obedientes in omnibus iam dicto confratri nostro, Archi-Episcopo vestro, ut nihil omnino praeter ipsius conscientiam agant. Quod si contumaces et inobedientes existentes scandalum aliquod vel schisma facere praesumserint, et post primam et secundam admonitionem se minime correxerint, quasi zizaniorum seminatores, ab ecclesiis et finibus vestris auctoritate nostra praecipimus procul esse abiiciendos, secundum auctoritatem capitulorum, quae illi dedimus, et vobis dirreximus. Litteras denique slauonicas, a Constantino quodam Philosopho repertas, quibus Deo laudes debite resonent, iure laudamus, et in eadem lingua Christi Domini nostri praeconia et opera ut enarrentur, iubemus: neque enim tribus tantum, sed omnibus linguis Dominum laudere auctoritate sacra monemur, quae praecipit dicens: Laudate Dominum omnes gentes, laudate cum omnes populi. Et Apostoli repleti Spiritu Sancto locuti sunt omnibus linguis magnalia Dei. Hinc et Paulus, Coelestis quoque tuba insonat monens: Omnis lingua confiteatur, quia Dominus noster Iesus Christus in gloria est Dei Patris. De quibus Aiam linguis in prima ad Corinthios epistola satis et manifeste nos admonet, quatenus linguis loguentes Ecclesiam Dei aedificemus. Nec sanae fidei, vel doctrinae aliquid obstat, siue Missas in eadem Sclauonica lingua canere, siue sanctum Euangelium, vel lectiones Divinas noui et veteris testamenti bene translatas et interpretatas legere, aut alia horarum officia omnia psallere: quoniam qui fecit tres linguas principales, Hebraeam scilicet, Graecam et Latinam, ipse creauit et alias omnes ad laudem et gloriam suam. Iubemus tamen, ut in omnibus Ecclesiis terrae vestrae, propter maiorem honorificentiam, Evangelium latine legatur, et postmodum Sclauonica lingua translatum in auribus populi, latina verba non intelligentis, annuncietur; sicut in quibusdam Ecclesiis fieri videtur. Et si tibi et Iudicibus tuis placet, Missas latina Missarum solennia tibi celebrentur. Data mense Iunio Indictione XIII.

{:Fejér ibidem p. 213. – Steph. Salagi Status Eccl. Pannon. L. IV. c. 7. p. 424. – Collec. Conc. Hardu. T. VI. P. 1. Col. 85:}

4. Tentýž pápež Methodovi r. 881.

Methodio Archi-Episcopo pro fide.

Pastoralis solicitudinis tuae curam, quam in lucrandis animabus fidelium Domino Deo nostro exhibes, approbantes, et orthodoxae fidei te cultorem strenuum existere contemplantes, nimis in eodem Domino iucundamur, et ei immensas laudes et gratias agere non cessamus: quia te magis ac magis in suis mandatis accendat, et ad sanctae suae Ecclesiae profectum ab omnibus adversitatibus eripiat. Verum auditis per tuas litteras variis casibus, vel euentibus tuis, quanta compassione tibi condoluerimus, ex hoc aduertere poteris, in quo te coram nobis positum, sanctam Romanae Ecclesiae doctrinam, iuxta Sanctorum Patrum probabilem traditionem, sequi debere monuimus, et tam Symbolum, quam rectam fidem a te docendam et praedicandam subdidimus; nostrisque Apostolicis litteris glorioso principi Sfendopulchro, quas ei asseris fuisse delatas, hoc ipsum significauimus, et neque aliae litterae nostrae ad eum directae sunt, neque Episcopo illi palam vel secreto aliud faciendum iniunximus, et aliud a te peragendum decreuimus: quanto minus credendum est, ut sacramentum ab eodem Episcopo exegerimus, quem saltem leui sermone super hoc allocuti non fuimus. Ideoque cesset ista dubietas, et Deo cooperante, sicut euangelica et apostolica se habet doctrina, orthodoxae fidei cultum fidelibus cunctis inculca; ut de labore tui certaminis Domino Iesu Christo fructum afferas abundantem; et gratia eius remuneratus, mercedem ejus recipias competentem. Ceterum de aliis tentationibus, quas diverso modo perpessus es, noli tristari; quin potius hoc secundum Apostolum omne gaudium prorsus existima. Quia si Deus pro te, nemo esse poterit contra te: tamen cum Deo duce reuersus fueris, quidquid iam dictus Episcopus contra suum ministerium in te exercuit, utramque audientiam coram nobis discussam, adiuuante Domino, legitimo fini trademus, et illius pertinaciam iudicii nostri sententia corripere non intermittemus. Data decimo kalendas Aprilis indictione decima quarta.

{:Fejér ibidem p. 217. – Salagi Stat. Eccl. Pannon. L. IV. c. 7. p. 428. – Collec. Conc. Labbei T. XI. col. 188:}

5. Remonštrácia biskupov bávorských r. 900.

Summo pontifici, et universali papae, non unius Urbis, sed totius orbis, Domino Joanni, Romanae sedis gubernatori magnifico, humillimi paternitatis vestrae filii, Theotmarus, Iuuauensis ecclesiae Archiepiscopus, Valdo Frisingensis, Erchenpaldus Eystatensis, Zacharias Saebonensis, Tutto Ratisbonensis, Richarius Patauiensis Ecclesiae Episcopus; nec non et universus clerus, populusque christianus per totam Noricam, quae et Bauaria, conversatur, prosperum in saluatore nostro profectum, catholicae pacis augmentum, et regnum optamus aeternum. Antecessorum vestrorum decretis, et catholicorum patrum institutis plenissime instruimur, in omnibus nostro ministerio sacerdotali obstantibus, et adversitatibus Romanum appellare pontificem, ut, quod ad unitatem concordiae, et ad custodiam pertinet disciplinae, nulla dissensione violetur; sed ab ipso summa provisione decernatur. Nequaquam enim credimus, quod coacti quotidie audimus; ut de illa sancta et apostolica sede, quae nobis sacerdotalis mater est dignitatis, et origo christianae religionis, profluxerit quippiam perversitatis, sed doctrina, et auctoritas ecclesiasticae rationis. Sed venerunt, ut ipsi promulgarunt, de latere vestro tres episcopi, videlicet Jonannes archiepiscopus, Benedictus et Daniel episcopi, in terram Schlauorum, qui Maraci dicuntur, quae regibus nostris, et populo nostro, nobis quoque, cum habitatoribus suis subacta fuerat, tam in cultu religionis, quam ex tributo substantiae secularis: quia exinde primum imbuti, et ex paganis christiani facti sunt. Et idcirco Patauiensis episcopus civitatis, in cuius ditione sunt illius tempore populi, ab exordio christianitatis eorum, quando voluit et debuit, illuc nullo obstante intrauit, et synodalem cum suis, et etiam ibi inuentis conuentum frequentauit, et omnia, quae agenda sunt, potenter egit, et nullus ei in faciem restitit; etiam et nostri comites illi terrae confines placita secularia illic continuauerunt, et quae corrigenda sunt, correxerunt, tributa tulerunt, et nulli eis restiterunt, usque dum, incessente corda eorum diabolo, christianitatem abhorrere, et omnem iustitiam detrectare, belloque lacessere, et obsistere saeuissime coeperunt adeo, ut via episcopo, et praedicatoribus eo non esset, sed libitu suo egerunt, quae voluerunt. Nunc vero, quod nobis graue videtur, et incredibile, in augmentum iniuriae iactitant, se magnitudine pecuniae id egisse, qualia de illa episcopali sede nunquam audiuimus exisse, neque Canonum decreta id sanxisse, ut tantum schisma una pateretur ecclesia. Est enim unus episcopatus in quinque diuisus. Intrantes enim praedicti episcopi in nomine Vestro, ut ipsi dixerunt, ordinauerunt in uno eodemque episcopatu unum Archi-Episcopum, si tanem in alterius episcopatu Archi-Episcopium esse potest, et tres suffraganeos eius episcopos, absque scientia Archi-Episcopi, et consensu Episcopi, in cuius fuere diaecesi. Cum in concilio Affricano cap. XX. decretum sit, ut plebes, quae in Diaecesibus ab episcopis retinentur, quae nunquam episcopos habuerunt, nonnisi cum voluntate eius episcopi, a quo tenentur, proprios accipiant rectores, vel episcopos. Et item in eodem Concilio cap. LXV. ut plebes, quae nunquam habuerunt proprios episcopos, nisi ex concilio plenario uniuscuiusque prouinciae et primatis, atque consensu eius, ad cuius diaecesim eadem plebs pertinebat, minime accipiant. In decretis papae Leonis cap. XV. scriptum est: Nulla ratio sinit, ut inter episcopos habeantur, qui a prouincialibus episcoporum metropolitani iudicio non consecrantur. Idem cap. MLIX. Si indignis quibusque, et longe extra sacerdotale meritum constitutis, pastorale fastigium, et gubernatio ecclesiae detur, non est hoc consulere populis, sed nocere; nec praestare regimen, sed augere discrimen. Et in eodem capite post pauca: Difficile est, ut bono peragantur exitu, quae malo sunt ichoata principio. Et in decreto papae Coelestini, antecessoris Vestri cap. XXII. continetur: ne alicui locus concedatur sacerdoti in alterius iniuriam. Antecessor vester Zuentibaldo duce imperante, Vichingum consecrauit episcopum, et nequaquam in illum antiquum Patauiensem episcopatum transmisit, sed in quamdam neophytam gentem, quam ipse dux domuit bello, et ex paganis christianos esse paravit. Cum autem eisdem Schlauis locus familiaritatis apud legatos vestros dabatur, accusabant nos, et diffamabant in multis, et verbis mendacibus instabant, quia nemo eis vera respondebat, dicentes: nos et cum Francis et Alemannis scandalum et discordiam habuisse; cum hoc falsum esse ex hoc conuincitur, quia amicissimi nostri sunt, et charitatiue cooperatores, et etiam cum ipsis impacatos esse accusabant.

Quod non nostra culpa exigente, sed sua proteruia faciente, ita fatemur esse, quia quando christianitas illis coepit vilescere, et insuper debitum tributum senioribus nostris regibus et principibus eorum solvere respuerunt, et in servitium redierunt. Idcirco iure proprio tributarios habere debuerunt, et debent, et si velint, nolint, regno subacti erunt. Qua propter oportes vos abs alto speculari, et moderaminis temperiem prae omnibus tenere, ne peior pars confortetur, et melior iufirmetur. Progenitores namque serenissimi senioris nostri, Luduuici videlicet imperatoris nostri, et reges ex christianissima Francorum gente prodierunt; Moimari vero Schlaui a paganis et ethnicis venerunt; illi potentia imperiali Romanam remp. sublimarunt, isti damnauerunt; illi christianum regnum confortarunt, isti infirmauerunt. Illi toti mundo spectabiles apparuerunt, isti latibulis et urbibus occultati fuerunt; illorum consilio apostolica sedes pollebat, istorum persecutione christianitas dolebat. In omnibus his iuuenculus rex noster, nulli praedecessorum suorum inferior, secundum virtutem a Deo sibi datam, sanctae Romanae ecclesiae, et vobis summo pontifici, cum omnibus regni sui principibus adiutor optat esse firmissimus. Omne namque regnum diuinitus sibi commisum ad Dei seruitium, suumque adiutorium unum vult et operatur. Unde et pace viget, et concordia gratulatur, atque ad vestram paternitatem, sicut patris sui, se partinere laetatur. Quod nos praefati Schlaui criminabantur, cum Ungaris fidem catholicam violasse, et per canem, seu lupum, alisque nefandissimas et ethnicas res, sacramenta et pacem egisse, atque, ut in Italiam transirent, pecuniam dedisse; si vobis coram posito ratio inter nos ageretur ante Deum, qui cunta nouit, antequam fiant, et coram vobis, qui vicem eius apostolicam tenetis, eorum falsitas manifestaretur, et nostra innocentia probaretur. Quia eniem christianis nostris, longe a nobis positis, semper imminebant, et persecutione ipsos nimia affligebant, donauimus illis nullius pretiosae pecuniam substitantiae, sed tantum nostra linea vestimenta, quantenus eorum feritatem aliquatenus molliremus. Talia namque, ut scripsimus, iuxta malitiam cordis sui argumentantes, et pontifices vestros ad iniuriam nostram incitantes adeo, ut directa nobis epistola, quasi ab apostolica sede, haec omnia improperabant, atque inter alia diuino gladio feriendos dignos dicebant. Impletur enim in nobis, quod quidam sapiens ait: Iustus tulit crimen iniqui. Ipsi enim crimen, quod a nobis falso semel factum imposuerunt, multis annis peregerunt. Ipsi multitudinem Ungarorum no modicam ad se sumserunt, et more eorum capita suorum pseudo christianorum penitus detonderunt, et super nos christianos immiserunt, atque ipsi superuenerunt, et alios captiuos duxerunt, alios occiderunt, alios ferina carcerum fame et siti perdiderunt, innumeros vexo exilio deputarunt, et nobiles viros ac honestas mulieres in seruitium redegerunt; ecclesias Dei incederunt, et omnia aedificia deleuerunt, ita, ut in tota Pannonia nostra, maxima prouincia, tantum una non appareat ecclesia, prout episcopi a vobis destinati, si fateri velint, enararre possunt, quantos dies transierunt, et totam terram desolatam viderunt. Quando vero Ungaros Italiam intrasse comperimus, pacificari cum eisdem Schlauis, teste Deo, multum desiderauimus, promittentes eis, propter Deum omnipotemtem, ad perfectum indulgere omnia mala, contra nos, nostrosque acta, et omnia redere, quae de suis nostros constaret habere; quatenus ex illis securos nos redderunt, et tam diu spatium darent, quam diu Longobardiam nobis intrare, et res S. Petri defendere, populumque christianum diuino adiuotorio redimere liceret. Et nec ipsum ab eis obtinere potuimus; et post tanta maleficia haberent beneficia, et sunt falsi accusatores, qui semper fuerunt christianorum persecutores. Si quis in toto mundo aliorsum nos oberrase, et ustitiae restitisse probare conetur, veniat praesens, et eum ludificasse, nosque de hac re sentietis purissimos esse. Idcirco singuli omnesque monendo precamur, ne ullo modo alicui falso, de nobis aliquam suspicionem referenti, creduli sitis, antequam oportunitas exigat, ut huius rei gratia missus de vestra celsitudine nobis, aut a nostra pravitate directus appareat vobis. Communis gemitus et generalis dolor angustat, quos Germania et tota tenet Norica, quod unitas ecclesiae diuiditur scissa. Est enim, ut praemisimus, unus Episcopatus in quinque diuisus. Ideo, si quid fraus maligna Schlauorum calliditate adduxerat, iustitia vertat. Vosque virtute ex alto induti, et apostolica potestate armati, iuxta Prophetam: Quod fractum est, alligate quod, infirmum consolidate; quod abjectum reducite; ut deinceps populus et fidei integritate gratuletur, et sancta Ecclesia tranquilla devotione lætetur.

Theomarus, indignus archiepiscopus, et apostolicarum rerum procurator promtissimus. Pecuniam, vestro juri debitam, propter infestam paganorum saevitiam, nec per me poteram, nec per alios transmittere; sed quia Dei gratia liberata est Italia, quato citius potero, vobis transmittam. Precatur nostra humilitas, ut dignetur Vestra sublimitas respondere per singula transmissa cum epistola.

Alme pater mundi, dignus pro nomine Petri,

Nomine quem sequeris, utinam virtute sequaris:

Sisque tuis famulis protector verus et impos;

Commendes Domino, coelo qui praesidet alto.

{:Fejér Cod. T. I. p. 229. – Ludewig Rer. Germ. Vol. II. col. 372. – Hansizius Germ. Sac. T. I. p. 176.:}

6. Piligrin Benediktovi VII. r. 974.

Ordinis ac nominis carismatis praerogato sanctae Romanae sedis universalis, Benedicto pontifici Piligrinus, sanctae Laurencensis ecclesiae humili seruitor fidelitatem precum, deuotumque seruitium. Notum fieri dignetur vobis, summe sacerdotum Praesul, quod super omne animi mei desiderium nunc delectarer, et apostolorum visitare limina, vestraque optabili perfrui licentia, et ea a facie ad faciem, quae litteris et internunciorum comitto indiciis, sanctissimae paternitati vestrae coram ratiocinari, nisi quod a neophyta Ungarorum gente huc ire prohibeor, apud quam foedere pacto, sub occasione pacis, fiduciam sumsimus operam exercere praedicationis. Cuius enim terror gentis ex longo tempore etiam aliarum prouinciarum praedicatoribus meae diaecesis hactenus aditum clausit, ad quas nihilominus praesentis opportunitas temporis ire me vocauit. Quibus Deus omnipotens, quoniam solita sua pietate semper dispersa congregat, aperire dignatus est ianuam cordis sui clausam, ut, discusso velamine duritiae suae, dispositaque ferina crudelitate, leni iugo Domini colla submittant. A qua ergo praefata Ungarorum gente multis precibus ipse inuitabar venire, aut missos meos in opus evangelii eo dirigere. Ad quos dum transmitterem satis idoneos viros ex monachis, canonicosque presbiteros, atque de singulis ecclesiasticis gradibus clericos, et vita, omnique conversatione illorum sic ordinata, quemadmodum in gestis Anglorum didici; tantum divina gratia fructum statim ministrauit, ut ex eisdem nobilioribus Ungaris utrisque sexus catholica fide imbutos, atque sacro lavacro ablutos circiter quinque millia Christo lucrarentur. Christiani autem quorum maior pars populi est, qui ex omni parte mundi illuc tracti sunt captiui, quibus nunquam soboles suas licuit nisi furtiue Domino consecrare, mode certatim, nullo obstante timore, eos offerunt baptizare, gratulantur omnes tamquam de peregrinatione sua in patriam reducti, quod christiano more oratoria audent construere, et licentia percepta, linquam ligatam in laudem Saluatoris praesumant soluere. Ipsi enim barbari, mira omnipotentis Dei operante clementia, quorum licet adhuc gentilitate sint quidam detenti, nullum tamen ex illorum subditis vetant baptizari, nec sacerdotibus inhibent quocunque proficisci. Sed ita concordes sunt pagani cum christianis, tantamque ad inuicem habent familiaritatem, ut illic videatur Isaiae prophetia impleri: Lupus et aqnus pascuntur simul. Leo et bos comedent paleas. Factum est ergo, ut pene cuncta Ungarorum natio sit prona ad percipiendum fidem sanctam; sed et aliae Schlauorum prouinciae ad credendum promtae. Et est ibi messis quidem multa, operarii autem pauci. Inde quoque visum est iam necessarium esse, quatenus Sanctitas Vestra illic iubeat aliquos ordinari episcopos, quia et quondam Romanorum Gepidarumque tempore proprios VII. antistites eadem orientalis Pannonia habuit et Moesia, meae sanctae Laureacensi, cui ego indignus ministro, ecclesiae subjectos; quorum etiam quatuor, usque dum Ungari regnum Bawariorum invaserunt, sicuti praesenti cognitum est aetati, in Morauia manserunt etc.

Potom pýta pre sebä arcibiskupský plášť a zkladá vyznanie viery.

{:Fejér Cod. T. I. p. 260. – Ludewig Scrip. Term. Vol. II. col. 365. – Hansiz Germ. Sac. T. I. p. 211.:}

___________________________________



Dejiny kráľovstva uhorského od počiatku do časov Žigmundových

Časť úvodnia
800 – 1000

Občasie prvé
1000 – 1173

Občasie druhé
1173 – 1301

Občasie tretie
1301 – 1395